Latin
Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.43-14.18.1.44
Greek and Roman Historians, here 14.18.1.43-44
Not analysed yet
[XXXIV] In convivio aurum nescivit, pocula mediocria sed nitida semper habuit. ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transit. 2 nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant, singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum. 3 eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. 4 mulieres infames, quarum infinitum numerum depr a ehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam. 5 auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. 6 cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci. 7 habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis. Latinos autem poetas lectitabat. 8 publica convivia ea simplicitate egit, qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.
[XXXV] Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum canentes libenter audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut item bonorum retro principum aut magnorum urbis Romae virorum. 2 ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum vel poetarum causa frequenter processit. 3 audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum vel apud praefectos urbis egerant. 4 agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri. 5 solos post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Turinum. 6 quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri, quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret.