Latin
Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.54-14.18.1.55
Greek and Roman Historians, here 14.18.1.54-55
Not analysed yet
[XL] Vestes sericas ipse raras habuit; olosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. 2 divitiis nullius invidit. pauperes iuvit. honoratos, quos pauperes vere, non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. 3 in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque m statim expendi iussit. omnem vestem, quam donavit, ipse perspexit. 4 omne aurum, omne argentum idque frequenter adpendit. 5 donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. 6 purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus bafiis praepositus id genus muricis repperisset. usus est ipse clamide saepe coccinea. 7 in urbe tamen semper togatus fuit et in Italiae urbibus. 8 praetextam et pictam togam numquam nisi consul accepit, et eam quidem, quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores aut consules. 9 accepit praetextam etiam, cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi, non imperatoris. 10 boni linteaminis adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: "si lineae idcirco sunt, ut nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea?" 11 aurum autem immitti et dementiam iudicabat, cum ad asperitatem adderetur rigor. fasceis semper usus est. bracas albas habuit, non coccineas, ut prius solebant.
[XLI] Gemmarum quod fuit, vendidit et aurum in aerarium contulit dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non haberet. 2 prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit. imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. 3 aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis, quot necessitas postularet, ita ut annonas, non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores et pincernae et omnes castrenses ministri, quemammodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas, vix binas. 4 et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec plures ministros, argentum et ministros et mantelia quando pascebat, accipiebat ab amicis; quod hodieque fit, si praescatur a praefectis absente imperatore. 5 voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio fuit, ut aut catuli cum porcellulis luderent aut perdices inter se pugnarent aut graculae parvolae sursum et deorsum volitarent. 6 habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus est et quo sollicitudines publicas sublevabat. 7 nam aviaria instituerat pavonum, fasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse usque ad XX milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.