Latin
Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.47-14.18.1.53
Greek and Roman Historians, here 14.18.1.47-53
Not analysed yet
[XXXVIII] Et quoniam de lepusculis facta est mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos, qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huius modi:
2 "cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem. "
3 sed hos versus Martialis in eam, quae deformis esset, composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit:
4 "pulchrum quod vides esse nostrum regem, quem Syrum tetulit propago, . . . venatus facit et lepus comesus, dede quo continuum capit leporem. "
5 hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam:
6 "pulchrum quod putas esse vestrum regem vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor. tantum tu comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis pulchris, ne invideas livore mentis."
[XXXIX] Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi, usque ad quinque pocula, instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, id dans brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset. 2 usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. 3 Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona hi, qui privatas custodias non haberent. 4 balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant. nam hodieque multa dicuntur Alexandri. 5 fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. 6 vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant, tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. 7 tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset. 8 quos quidem iam formatos in moneta detinuit expectans, ut, si vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet, sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. 9 formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecepit neque in usu cuiusquam versari; 10 atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit dans decem vel amplius una forma, triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur.