Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.1-14.19.1.3
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.1-3
Not analysed yet
I. 1 Ne fastidiosum esset clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem; 2 servavi deinceps hunc ordinem, quem pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, clarissimo viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. 3 Quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. 4 Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. Militare autem sub Severo coepit. 5 Hic de vico Threiciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. 6 Et patri quidem nomen Micca, matri Hababa fuisse dicitur. 7 Sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.
II. 1 Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer et qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. 2 Prima stipendia equestria huic fuere. Erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. 3 Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: 4 natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. 5 Hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco militarent. 6 Magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet. 7 Tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus iussusque militare.
III. 1 Tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coherceret et ad Romanam disciplinam inbueret. 2 Tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. 3 Tum volens Severus explorare, quantus in currendo esset, equum admisit multis circumitionibus, et cum senex imperator laborasset neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: "Quid vis Thracisce? Num quid delectat luctari post cursum?" . Tum "Quantum libet", inquit, "Imperator". 4 Post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei conparari iussit. 5 Tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argenta praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere. 6 Hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet. Locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.