Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.4-14.19.1.5
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.4-5
Not analysed yet
IV. 1 Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat, comedesse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. 2 Quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas. 3 Sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. 4 Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. Sub Macrino, quod eum, qui imperatoris sui filium occiderat, vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus fuerat, possessiones conparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. Amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. 5 Halani quicumque ad ripam venerunt, amicum eum donis vissim recurrentibus adprobabant. 6 Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium impera[to]re conperit, iam maturae aetatis ad eum venit petitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. [Sed] apud inpurum hominem valere nihil potuit; 7 nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime: "Diceris, Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cum mulieres perficere ?" 8 Tum ille ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit. 9 Et tamen retentus est per amicos Haliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet, quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret.
V. 1 Fuit igitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accesit, numquam illum salutavit, per totum triennium huc atque illuc discurrens; 2 modo agris, modo otio, modo fictis langoribus occupatus est. 3 Occiso Heliogabalo ubi primum comperit Alexandrum principem nominatum, romam contendit. 4 Quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in senatu verba faceret talia: "Maximinus, p. c. ,tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub inpura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum fama conperitis". 5 Statim denique illum tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse conposuerat, dedit [et] eum in haec verba provexit: 6 "Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi, quod veritus sum, ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. 7 Habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei p. optabiles solus efficias."