Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.12-14.19.1.13
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.12-13
Not analysed yet
XII. 1 Ingressus igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos [incendit], greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. 2 Ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi cum suo equo inhaerentem [milites] liberassent. 3 Habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper [uti] debere. 4 Denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. 5 Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: 6 "Non possumus tantum, p. c. ,loqui, quantum fecimus. Per quadraginta quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. Pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset." 7 Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse. 8 Credibile est; quid enim in hac est, quod non posset barbarus miles? 9 Qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat. 10 Iussit praeterea tabulas pingi ita, ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. 11 Quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.
XIII. 1 Fuerunt et alia sub eo bella plurima, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. 2 Extat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est : "Brevi tempore, p. c. ,tot bella gessi quot nemo veterum. Tantum praedae in Romanum solum attuli, quantum sperari non potuit. Tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana sufficiant." creliqua orationis ad hanc rem [non] necessaria. 3 Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concipiens usque ad oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; 4 quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. 5 Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec eliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehiculis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. 6 Nec solum Romani sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in Africa erat, subita et ingenti seditione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt. Cuius factionis hic ordo fuit.