Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.14-14.19.1.16
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.14-16
Not analysed yet
XIV. 1 Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est pel[lentes] eos, qui rationalem in honorem Maximini defendebant. 2 Sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi sebveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum. 3 Et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat, postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Tysdrum. 4 Inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. 5 Appelati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis a senatu Augusti.
XV. 1 Interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini, interfectus est Sabinus prafectus urbis percussus in populo. 2 Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Mximinum aperte ac libere hostes appelat Maximinum et eius filium. 3 Litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus. 4 Denique ubique amici et administratores et duces tribuni et milites Maximini interfecti sunt; 5 paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis his, qui missi ad eos fuerant, ad Maximinum cito per indices detulerunt. 6 Litterarum senatus exemplum hoc fuit: "Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. 7 Dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei p. filium eius Gordianum, nobilem iuvenem. 8 Vestrum nunc est consentire ad salutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos. 9 A nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus."
XVI. 1 Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum ventum esset in aedem Castorum die VI. kl. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: 2 "invitum me, p. c. ,iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. Sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo. Vestrum est aestimare, quid velitis. Nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo." 3 Lectis litteris statim senatus adclamavit: "Gordiane Auguste, di te servent. Felix imperes. Salvus imperes. Tu nos liberasti. Per te salva res p. ; omnes tibi gratias agimus." 4 Item consul rettulit: "P. c. ,de Maximinis quid placet?" Responsum est: "Hostes, hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur." 5 Item consul dixit: "De amicis Maximini quid vide[re]tur?" Adclamatum est: "Hostes, hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur." 6 Item adclamatum est: "Inimicus senatus in crucem tollatur. Hostis senatus ubicumque feriatur. Inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. Ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. 7 Nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consulatum spondemus. Nepos Gordiani Caesar appelletur. Tertius Gordianus praeturam accipiat."