Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.20-14.19.1.21
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.20-21
Not analysed yet
XX. 1 Haec ubi Romam anuntiata sunt, senatus Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum [et Balbinum], moribus delicatiorem, imperatores creavit. 2 Quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus. 3 Tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res p. est. 4 Horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. 5 Denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. 6 Profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue ---per populum [auctoribus] Gallicano et Maecenate. Qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset. Denique magna pars urbis incensa est. 7 Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria; 8 verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi.
XXI. 1 Acrior denique Italiam ingressus est. Ubi cum consperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Hemonam venit. 2 Sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus, quae victum praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. 3 Denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. 4 Haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus. Et odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit. 5 Plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi sibi civitas tota cessisset. 6 Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menofilo et Crispino consularibus viris auctoribus.