Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.22-14.19.1.23
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.22-23
Not analysed yet
XXII. 1 Cum igitur frustra obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem urbem misit. Quibus populus paene consenserat, ni Menofilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse Maximinum esse vincendum. 2 Unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. 3 Quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati[s] sic paene ab inermibus victi. 4 Ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. 5 Ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulfure et flammis ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. 6 Inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. 7 Verum nihil profecit. Nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.
XXIII. 1 Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. Unde sibi milites etiam iratiores reddidit. 2 Huc accedebat, quod defiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. 3 Miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, quyi ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent. 4 Effectum denique est, ut opsessi angustias obsidens ipse pateretur. 5 Nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. 6 Quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. 7 In oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praet. Occisus est cum amicis clarioribus. Missa etiam Romam capita sunt eorum.