Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.19-14.20.1.20
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.19-20
Not analysed yet
XVIII. 1 In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scolis, si qui puerorum verberaretur, ille lacrimas non teneret. 2 Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus, usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur as sexaginta et duo milia, [qui] Gordiano minori moriens ille relinqueret. 3 Quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia <et> splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. 4 Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. 5 Praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iurus dictionis gratia fuit, ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. 6 Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est a senatu atque illic ea, quae superius dicta sunt, contigerunt.
XIX. 1 Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur. 2 Cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium si pranderet, vel cenam finiret. 3 Mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit. 4 Appellatus est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. 5 Vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, sapessime dicens illum quandocumque in summa claritate cito esse moriturum. 6 Nec tamen <in> vita sua fortitudine bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei p. ad consultationem defuit. 7 Denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit. Vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. 8 Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse. 9 Contra Dexippus putat eius filium esse Gordiamum tertium, qui post hoc cum Balbino et Puppieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.