Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.21-14.20.1.26
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.21-26
Not analysed yet
XX. 1 Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem ipsum imperatorem futurum. 2 Et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse. 3 Qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, opstinata constantia e veritae praedixit. 4 Quae omnia postea Gordiano senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. 5 Cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime :
Ostendent terris <hunc> tantum {hunc} fata neque ultra
esse sinent. Nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
6 Extant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareat hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium.
XXI. 1 Pomorum et olerum avidissimus fuit, in reliquo ciborum genere parcissimus, <ut> semper pomorum aliquid recentium devoraret. 2 Frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit. Et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. 3 Haec de Gordiano iuniore digna memoratu comperimus :non enim nobis talia dicenda sunt, quae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus domesticis ceterisque infirmis rebus. 4 Quare qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit, et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve clamydes, quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiografis, quae aut fugienda sint aut sequenda. 5 Sane quod praetermitttnedum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse, ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur, nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse. Quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi.