Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.30-14.20.1.31
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.30-31
Not analysed yet
XXIV. 1 Extat denique et soceri eius ad eum epistolo et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum. 2 Quarum exemplum hoc est : "Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus. Evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos, qui amici tibi videbantur -erant autem vehementes inimici -omnia vendebantur, voluptati est eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis. 3 Neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede, quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos, qui cottidie <te> insidiosissime frequentabant, initas factiones, ut tu deciperis, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. 4 Diis igitur gratias, quod volente te ipso emendanta res p. est. 5 Delectat sane boni esse principis socerum et eius, qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines, per quos antea velut in auctione positus nundinatus est".
XXV. 1 Item Gordiani ad ipsum : "Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto. Nisi dii omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. 2 Denique nunc demum intellego neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare m<ittam>, multa non esse facienda quae feci; sed diis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea, quae inclusus scire non poteram. 3 Quid enim facerem, quod et mater nos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi etiam, quod dixerat, adprobarem? 4 Mi pater, verum audias velim :miser est imperator, apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet". 5 His epistolis intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. 6 Et Misithei quidem epistolam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc sententiam. 7 Tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.