Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.32-14.20.1.33
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.32-33
Not analysed yet
XXVI. 1 Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. Ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. Et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus, quae illic iussa videbantur, mundanum malum esse sedatum. 3 Sedato terrae motu Praetextato et Attico conss. Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel vexiliis vel militibus facile Persas evinceret. 4 Fecit iter <in> Moesiam atque in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis fuit, delevit, fugavit, expulit atque summovit. 5 Inde per Syriam Antiochiam veni, quae a Persis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit 6 ac Sapore Persarum rege post Artaxerxen summoto, et Antiochiam recepit et Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant.
XXVII. 1 Rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit, ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertineret, adtaminaret. 2 Sed haec omnia per Misetheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. 3 Effectum denique est, ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent totumque orientem Romana res p. detineret. 4 Extat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto uso et socero ingentes gratias agit. Cuis partem indidi, ut ex eo vera cognosceres :5 "Post haec, p. c. ,quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa conectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum, et leges amovimus. 6 Carras deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si dii faverint, Ctesifonta usque veniemus. 7 Valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. 8 Vestrum est igitur supplicationes decernere, nos diis commendare, Misitheo gratias agere". 9 His in senatu lectis quadrigae elefantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadrigae sex equorum et triumphalis currus et titulus huismodi :10 "Misitheo eminenti viro, parenti principum, prae<torii> praefec>to, totius orbis tutori, <restitutori> rei p. senatus populusque Romanus vicem reddidit".