Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.38-14.20.1.39
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.38-39
Not analysed yet
XXXII. 1 Domus Gordianorum etiam nunc extat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. 2 Est villa eorum via Praenestina ducentas columnas in <te>trastylo habens, quarum quinquaginta Carysteae <quinquaginta> Claudianae, quinquaginta Synnades, quinquaginta Numidicae pari mensura sunt. 3 In qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia et thermae, quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in urbe terrarum. 4 Familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. 5 Opera Gordiani Romae nulla extant, praeter quaedam nymfia et balneas. Sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. 6 Instituerat porticum in campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret atque inter virdaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum. 7 Cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticum poneret, <ne> sine usu essent vel virdiaria vel porticus. 8 Sed haec omnia hunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.
XXXIII. 1 Fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id es yaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rinoceros unus, arcoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta et cetera huius modi animalia innumera et diversa, quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit; 2 has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. 3 Quod votum publicum nihil valuit. Nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum a condita urbe in consulatu suo et filii sui celebravit. 4 Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis [a] Philippis <se> sua manu suisque gladiis et isdem, quibus illum percusserant, interemisse dicuntur.