Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.40
Not analysed yet
XXXIV. 1 Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt. 2 Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legerentur :3 "Divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum". 4 Quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus. 5 Quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore, quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere. 6 Quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, ne quis tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.