Latin
14.21.1.12 to 14.21.1.13
Greek and Roman Historians, here 14.21.1.12-13
Not analysed yet
XII. 1 His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis expectabat, 2 si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic erant, militibus et Crispino ac Menofilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. 3 Ipse autem Maxim[in]us Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. 4 Missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum, (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. 5 Ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset. 6 Sed tantum valet velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur. Quam impletam ille nescivit. 7 Exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maxim[in]us venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem, quem ipsi delegerant, perdiderant et oes habebant, quos senatus legerat. 8 Nec dissimulari potertat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem praeteritorum esse debere et stipendia mnagna donasset et auxilia in ea loca, quae delegerant, dimisisset. 9 Sed animi militum semel inbuti odio refrenari nequeunt. Denique cum audissent senatus adclamatioines, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbienum extiterunt, secum cotidie cogitantes, quos imperatores facere deberent. XIII. 1 Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbienus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. 2 Inde in senatum itum est, ubi post illa, quae communia solent esse festa, dictum est: "Sapienter electi principes sic agunt, per inperitos electi principes sic pereunt," cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. 3 His auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. 4 Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et p. R. regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. 5 Et cum iam paratum esset, ut contras Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum primo invenire vix possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cotidie ingravescebant.