Latin
14.21.1.9 to 14.21.1.11
Greek and Roman Historians, here 14.21.1.9-11
Not analysed yet
IX. 1 Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt. 2 Inter quos et populum tanta seditio fuit, ut ad bellumintestinumveniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. 3 Nam et in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus est, <ut> alii dicunt, etiam fuste percussus est. 4 Neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. Quo viso populus et milites usque adeo placati sunt, ut amore illius in concordiam redirent. 5 Neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro p. R. contra Maximinum in Africa vitam finiverant; tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet. X. 1 Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. 2 Iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quis hostis publicus inveniret. 3 Scriptum est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussumque, ut, quicumque Maximinum iuvisset, inhostium numero duceretur. 4 Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. 5 Et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in castra praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere. 6 Nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidsset. 7 In urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia, quae in domibus erant, vasa proiecta. 8 Atque ideo maior pars civitatis perit et multorum divitiae. Nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea, quae norant ubi repperirent. XI. 1 Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Puppienus apud Ravennam bellum paraba[n]t ingenti apparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem, sed contra Cyclopem bellum gerere. 2 Et Maximinus quidem apud Aquleiam ita victus est, ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. 3 Non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas <adhibuis>se dicuntur. 4 Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim Maximini caput adlatum est. 5 Hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae extruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. 6 Iam, si imperatorium sacrificium sit, centem leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia[c] centena feriuntur. 7 Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicentur, cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.