Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximus et Balbinus
Greek and Roman Historians, here 14.21.1.18
Not analysed yet
XVIII. 1 Haec epistola probat Puppienum eundem esse, qui a plerisque Maximus dicitur. 2 Si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Puppienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur.