Latin
14.22.1.1 to 14.22.1.4
Greek and Roman Historians, here 14.22.1.1-4
Not analysed yet
I. 1 Sapori rex regum Velsolus : "Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. 2 Sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod senem imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat, posterisve tuis. 3 Cogita, quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi sunt. 4 Audivimus certe, quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. Quid Afri ? Certe serviunt Romanis. 5 De longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam tenuit: certe victus est, certe Asiam Romanorum est. 6 Si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde. Ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu scias". II. 1 Velenus rex Cadusiorum sic scripsit : "Remissa mihi auxilia integra et incolumnia gratanter accepi. At captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur. 2 Age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanorum, qui contra te totus insurget ? 3 Redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponticas profuturam". III. 1 Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit : "In partem gloriae venio, sed vereor, ne non tam viceris quam bella severis. 2 Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt. 3 Unum ergo senem cepisti, sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus." IV. 1 Bactrani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt, sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum. 2 Sed Valeriano apud Persas consenescente Odenatus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. 3 Cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas. 4 Quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odenati in regnum suum ocius se recepit. Atque hic interim finis belli fuit Persici.