Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.11-14.23.1.16
Greek and Roman Historians, here 14.23.1.11-16
Not analysed yet
XI. 1 Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. Illic captis bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. 2 Quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. Quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit. 3 Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse. 4 Quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum ducti sint litterarum, ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. 5 Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re p. 6 Fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. 7 Huius illud est epitalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. Nam cum fratrum suorum filios iungeret <et> omnes poetes Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius ita dixisse fertur :
8 Ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis
omnibus inter vos, non mumura vestra columbae,
brachia non hederae, non vincant oscula conchae.
9 Longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter poetas quam inter rhetores emicuit. Sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.
XII. 1 Laudatur sqane eius optimum factum; nam consulatu Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam Nisibin et Carras in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesifontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odenatum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit. Quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit. 2 Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi acumin[h]is scilicet pauca libet ponere :3 nam cum taurum ingentem in harenam misisset exissetque ad eum feriendum venator neque productum decies potuisset occidere, coronam venatori misit, 4 mussantibusque cunctis, quid rei esset, quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit :5 "Taurum totiens non ferire difficile est." Idem, cum quidam gemmas vitreas pro v[it]eris vendidisset eius uxori atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem iuissit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit : "Inposturam fecit et passus est." Deinde negotiatorem demisit. 6 Occupato tamen Odenato bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cxum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navali bello superati [sint].