Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.9-14.23.1.10
Greek and Roman Historians, here 14.23.1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regiliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur. 2 Inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. 3 Nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde sed ab his, qui circum eum erant, requirebat : "Ecquid habemus in prandio ? Ecquae voluptates paratae sunt? Et qualis cras erit scaena qualesque circenses ?" 4 Sic confecto itinere celebratisque hecatombiis ad domum regiam redit conviviisque et epulis decursis alios dies voluptatibus publicis deputabat. 5 Praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus. Nam cum grex Persarum quasi captivorum per pompam -rem ridiculam -duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque unius cuiusque vultum mira inhiatione rimantes. 6 A quibus cum quaereretur, quidnam ageret illa insolentia, illi responderunt : "Patrem principis quaerimus." 7 Quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit vivos exuri. 8 Quod populus factum tristius, quam quisquam aestimat, tulit, milites vero ita doluerunt, ut non multo post vicem redderent.
X. 1 Gallieno et Saturnino conss. Odenatus rex Palmyrenorum optinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue, quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infulis declaravit, Gellieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas res agente. 2 Denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. 3 Nisibin et Carras statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrenis et increpantibus Gallienum. 4 Nec defuit tamen reverentia Odenati circa Gallienum; nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. 5 Qui cum Romam deducti essent, vincente Odenato triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso compererat. 6 Odenatus autem Ctesifontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. 7 Sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria. 8 Et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus liberaret, instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat.