Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.19-14.23.1.21
Greek and Roman Historians, here 14.23.1.19-21
Not analysed yet
XV. 1 Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. 2 Quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere sedarentur. Promissis itaque per Marciuanum aureis vicenis et acceptis -nam praesto erat thesaurorum copia -Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt. 3 Sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, accpetus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.
XVI. 1 Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem terrarum viginti prope <per> tyrannos vastari fecit, ita ut etiam mulieres illo melius imperarent. 2 Ac ne eius praetereatur miseranda solertia, veris tempore cubicula de rosis fecit. Hieme summa melones exhibuit. Mustum quem ad modum toto anno haberetur, docuit. Ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit. 3 Mantelibus aureis semper stravit. Gemmata vasa fecit eademque aurea. 4 Crinibus suis auri scobem aspersit. Radiatussaepe processit. Cum clamyde purpurea gemmatisque fibulis et aureis Romae visus est, ubi semper togati principes videbantur. Purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit. Gemmato balt[h]eo usus est. Corrigias gemmeas adnexuit, cum campagos reticulos appellaret. 5 Convivatus in publico est. 6 Congiariis populum mollivit. Senatui sportulam sedens erogavit. Matronas ad consilium suum rogavit isdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit.
XVII. 1 Ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso, dixisse fertur : "Sciebam me genuisse mortalem". [Nec defuit an ille sic dixit : "Sciebam patrem meum esse mortalem".] 2 Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falsus sua voce laudaret. [Peior tamen ille qui credidit.] 3 Saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani iuberet. 4 Lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel tertio. 5 Bibit in aureis semper poculis aspernatus vitrum, ita ut diceret nil esse communius. 6 Semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit. 7 Concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. Mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. 8 Cum iret ad hortos nominis sui, omnia palatina officia sequebantur. Ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus lavabant simul cum principe. 9 Admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes. Et iocari se dicebat, cum orbem terrarum undique perdidisset.