Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.22-14.23.1.24
Greek and Roman Historians, here 14.23.1.22-24
Not analysed yet
XVIII. 1 Fuit tamen nimiae crudelitatis in milites, nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit. 2 Statuam sibi maiorem colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea inperfecta perit. Tam magna denique coeperat fieri, ut duplex ad colossum videretur. 3 Poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum infans ad summum posset ascendere. 4 Sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res vita est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima base poni. 5 Porticum Flam[m]iniam usque ad pontem Molvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetratichae fierent, ut autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps �dia tessarov� columnas. 6 Longum est eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire, legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. Nos ad Saloninum revertamur.
SALONINUS GALLIENUS
XIX. 1 Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope nihil est [quod] dignum <quod> in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa. 2 De huius nomine magna est ambiguitas. Nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. 3 Et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt, qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re p. viri. 4 Fuit denique hactenus statua in pede monti[ci]s Romulei, hoc est sacram viasm, inter templum Faustinae ac Vestam ad arcum Fabianum, quae haberet inscriptum "Gallieno iuniori", "Salonino" additum; ex quo eius nomen intellegi poterit. 5 Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. Quod idcirco addidi, quia multi eum imperii sui anno <nono> perisse dixerunt. 6 Fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti tyrannos uno volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt. 7 Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. Nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, <multa> in libro, qui de triginta tyrannis inscribendus est, iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile videbatur. 8 Huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis rebus editis laederentur.