Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.7-14.23.1.8
Greek and Roman Historians, here 14.23.1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium optinuit, principe generis Constanti Caesaris nostri, bellum iniit, et cum multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. Victrix Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuum variatione decursis. 2 Erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur. Denique ad vindictam Byzantiorum processit et, cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit fracto foedere, quod promiserat. 3 Per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt. 4 Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere voluptatum.
VIII. 1 Iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato[s] milite[s] et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus lampadis praecedentibus Capitolium petit. 2 Praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; 3 agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elefanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansu[a]etae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugilles flacculis, non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent. 4 Omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. 5 Ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petit. 6 Hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea, quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant. 7 Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur.