Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.16-14.24.1.19
Greek and Roman Historians, here 14.24.1.16-19
Not analysed yet
INGENUUS
IX. 1 Tusco et Basso conss. cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuroiae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei p. a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset. 2 Causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei p. necessarius et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus. 3 Sed Gallienus, ut erat nequam perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos tam milites <quam> cives asperrime saevit. Nec quemquam suae crudelitatis exortem reliquit, usque adeo asper et truculentus, ut plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret. 4 Fertur sane idem Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret. 5 Extat sane epistola Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. Quam ego idcirco interposui, ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet: 6 "Gallienus Veriano. Non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere potuisset. 7 Perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque inpuberes sine reprehensione nostra occidi possent. 8 Occidendus est quicum<que> male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum patrem fratrem. 9 Ingenuus factus est imperator. Lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi."
REGILIANUS
X. 1 Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regilianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator est factus auctoribus iomperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. 2 Hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque militibus et timore provincialium, ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus est. 3 Mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii eius fuerit, declaretur. Capitali enim ioco regna promeruit. 4 Nam cum milites cum eo quidam c[a]enarent, extitit vicarius tribuni qui diceret: "Regiliani nomen unde credimus dictum?" . Alius continuo: "Credimus quod a regno". 5 Tum is qui aderat scolasticus, coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere: "Rex regis regi Regilianus". 6 Milites, ut est hominum genus pronum ad ea, quae cogitant: "Ergo potest rex esse?" Item alius: "Deus tibi regis nomen inposuit." 7 Quid multa? His dictis cum alia die mane processisset, a principiis imperator est salutatus. Ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia. 8 Fuit, quod negari non potest, vir in <re> militari semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod dignus videretur imperio, gemtis Daciae, Decibali ipsius, ut fertur, adfinis. 9 Extat epistola divi Claudii tunc privati,qua Regiliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia deperirent. Quam ego repertam in authenticis inserendam putavit, fuit enim publica. 10 "Claudius Regiliano multam salutem. Felicem rem p. ,quae te talem virum habere in castris belloicis meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat. 11 Pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. Dignus eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. 12 Sed quid multa? Memor cuiusdam hominis cautius velim vincas. Arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fiblatoria, cum ipse misi de nostris." 13 Hac epistola ostenditur, quid de Regiliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus fuisse non dubium est. 14 Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est, sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt, cum mererentur imperium. 15 Mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in diligendis rei p. ducibus talem fuisse, qualem Romana delicitas, si continuari fataliter potuisset sub bono principe, requirebat. 16 Et utinam vel illi, qui arripuerant imperia, regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet se in suo statu res p. nostra tenuisset. 17 Sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei p. reservavit.