Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.20-14.24.1.32
Greek and Roman Historians, here 14.24.1.20-32
Not analysed yet
AUREOLUS
XI. 1 Hic quoque [in] Illyricianos exercitus regns in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium. 2 Et cum Macrianus cum filio suo Macrino contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. 3 Et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum eo {fecit} contra Post[h]umum pugnaturus. Quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. 4 Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit, qui nunc pons Aureoli nincupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit. Extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam:
Dono sepulchrorum victor post multa tyranni
proelia iam felix Claudius Aureolum
munere prosequitur mortali et iure superstes,
vivere quem vellet, si pateretur amor
militis egregii, vitam qui iure negavit
omnibus indignis et magis Aureolo.
Ille tamen clemens, qui corporis ultima servans
et pontem Aureoli dedicat et tumulum.
6 Hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui, ut fidem servarem, non quo <non> melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. 7 Rem enim vobis proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.
MACRIANUS
XII. 1 Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatore, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem unum in locum concesserunt quaerentes, quid faciendum esset. 2 Tuncque constitit Gallieno longe posito, Aureolo usurpante imperium debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus existeret. 3 Verba igitur Ballistae -quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit -haec fuerunt: 4 "Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero. 5 Sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re p. et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? 6 Arripe igitur locum meritis tuis debitum. Me praefecto, quamdiu voles, uteris. Tu cum re p. tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat." 7 Ad haec Macrianus: "Fateor, Ballista, imperium prundenti non frustra est. Volo enim rei p. subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovare, sed non hoc in me aetatis est: senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ad usu militiae retraxerunt. 8 Iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus orbis humani rem p. restituant, quam Valerianus fa[c]to, Gallienus vitae suae genere perdiderunt." 9 Post haec intellexit eum Ballista sic agere, ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est: 10 "Prudentiae tuae rem p. tradimus. Da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt." 11 Tunc ille ubi intellectum se esse comperit: "Do", inquit, "Manus de meo stipendium militi duplex daturus. Tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe. Iam ego faxim, ut Gallienus, sordissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat." 12 Factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. 13 Sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus est. 14 Triginta denique milia militum in Areoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano trahere atque a Domitilla. 15 De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit. Inter cetera ex oratione divi Valeriani: 16 "Ego, p. c. ,bellum Persicum gerens Macriano totam rem p. credidi <et> quidem a parte militari. Ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, ille utcumque res exegerit, cum exercitibus agit. 17 Nec, p. c. ,nova vel inopina nobis sunt: pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia conprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. 18 Huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignus collegio, nostra dignus amicitia" et reliqua.