Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.33-14.24.1.36
Greek and Roman Historians, here 14.24.1.33-36
Not analysed yet
MACRIANUS IUNIOR
XIII. 1 Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur. 2 De hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis. Sed <quid> ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? 3 Hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta, <ut> dixi superius, milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forte et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatus splendore sublimi.
QUIETUS
XIV. 1 Hic, ut diximus, Macrini filius fuit. Cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus. Sed ubi comperit Odenatus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. 2 Idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem p. gerere, videretur. 3 Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere, quod speciale semper habuerunt. 4 Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. 5 Vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum caenam in templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu[m] omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. 6 Quod idcirco posui, quia dicuntur iuvari in omni actu suo, qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.