Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.51-14.24.1.52
Greek and Roman Historians, here 14.24.1.51-52
Not analysed yet
AEMILIANUS
XXII. 1 Est hoc familiare populi Aegyptiorum, ut velut furiosi ac dementes de levissimis quibus usque ad summa rei p. pericula perducantur: 2 saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calciamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei p. periculum <in> seditiones, ita ut armarentur contra eos exercitus, pervenerunt. 3 Familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset, quod crepidas suas meliore esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est: ictus est lapidus, petitus est ferro, nec defuit ullum seditionis telum. 4 Qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque pereundum. 5 Consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium. 6 Nec eius ad regendam rem p. vigor defuit, nam Thebaidem totamque Aegyptum peragravit et, quaternus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. 7 Alexander denique vel Alexandrinus -nam incertum id quoque habetur -virtutum merito vocatus est. 8 Et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, set quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. 9 Tacendum esse non credo, quod, cum de Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni factum. 10 Qui cum [e] Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere; 11 cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus. Denique nunc extat memoria rei frequentatae. 12 Quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. 13 Fertur enim apud Memfim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore, cum in eam venissent Romani faces et praetexta Romanorum. 14 Quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.