Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.53-14.24.1.56
Greek and Roman Historians, here 14.24.1.53-56
Not analysed yet
SATURNINUS
XXIII. 1 Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano dilectus Saturninus fuit. 2 Hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui, sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. 3 Hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: "Commilitiones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis." 4 Denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus, ab isdem ipsis, a quibus factus fuerat, interemptus est. 5 Huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.
TETRICUS SENIOR
XXIV. 1 Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem p. R. praesidatum in Gallia regentem ad imperium hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. 2 Et cum multa Tetricus feliciterque gessi<sse>t et diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum inpudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. 3 Versus denique illius fertur, quem statim ad Aurelianum scripserat: "Eripe me his, invicte, malis". 4 Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillium facile cogitarete, senatorem p. R. eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odenati uxorem cum filiis minoribus Odenati, Herenniano et Timolao. 5 Pudore tamen victus vir nimium severus eum, quem triumphaverat, conrectorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samni, Lucaniae Brittiorum, Apuliae Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitionem, aliquando etiam imperatorem appellaret.