Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.24-14.25.1.25
Greek and Roman Historians, here 14.25.1.24-25
Not analysed yet
XII. 1 Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo atque <fame> exercitu laborante superati sunt. 2 Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petit caelum. 3 Quo ad deos atque ad sidera demigrante Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater Claudii principis non fuisset. 4 Sub hoc barbari, qui superfuerant, Anchialon vastare conati sunt, Nicopolim etiam optinere. Sed illi provincialium virtute obtriti sunt. 5 Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus est. 6 Et Dexippus quidem Claudium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur.
XIII. 1 Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltim pauca dicenda sunt, ne ea, quae scienda sunt, praeterisse videamur :2 Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi f[am]ilia Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus. 3 Fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit. 4 De avis nobis parum cognitum. Varia enim plerique prodiderunt. 5 Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et multis ictu pugni dentes excusserit. 6 Fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. 7 Nam iratus ei, qui non bateum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit. Quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae; 8 si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetrarum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius, quam luctamen exigit, faceret. 9 Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam.