Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.22-14.25.1.23
Greek and Roman Historians, here 14.25.1.22-23
Not analysed yet
7 Quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium divini generis virum, sanctissimum Caesarem et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio.
XI. 1 Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum summunt atque ab his Aegyptia pervicaria et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. 2 Dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. 3 Atticiano et Orfito conss. Auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. Nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit, ut iam Claudius dedignaretur et vincere. 4 Denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. 5 Vera dici fides cogit, simul ut sciant hi, qui adulatores nos aestimari cupiunt, id, quod historia dici postulat, <nos> non tacere :6 eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae sapientium quoque animos fatigant, ita in praedam versi sunt, ut non cogitarent a paucissimis se posse fu[ti]gari, dum occupati animo atque corporibus avertendis praedis inserviunt. 7 Denique in ipsa victoria prope duo milia a paucis barbaris et his, qui fugerant, interempta sunt. 8 Sed ubi hoc comperit Claudius, omnes, qui rebelles animos extulerant, conducto exercitu rapit atque in vincla Romam etiam mittit ludo publico deputandos. Ita id, quod vel fortuna vel milites egerat, virtute boni principis antiquatum est. Nec sola de hoste victoria, sed etiam vindicta praesumpta est. 9 In quo bello, quod (a Claudio) gestum est, equitum Dalmatarum in gens extitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere quamvis alii Dardanum et ab Ilo Traianorum <auctore> atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.