Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.7-14.25.1.8
Greek and Roman Historians, here 14.25.1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est :2 "Senatui populoque Romano Claudius princeps." (Hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) 3"p. c. ,mirantes audite quod verum est. Trecenta viginti milia barbarorum in Romanorum solum armati venerunt :haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare. 4 Fatigata est tota res p. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regilianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu <G>al<l>i<en>i principis a re p. defecerunt. 5 Non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei p. ,Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet. Quicquid fecerimus, satis grande est." 6 Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit. Rogo, quantum petium est clypeus in curia tantae victoriae? Quantum una aurea statua? 7 Dicit Ennius de Scipione : "Quantam statuam faciet populus R. ,quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" 8 Possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis, sed famae viribus adiuvari.
VIII. 1 Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. Sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. 2 Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit, 3 ut docetur eiusdem epistola, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem :4 "Claudius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navigium mersimus. 5 Tecta sunt flumina scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. Campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. 6 Tantum mulierum cepimus, ut binas et ternas mulieres victor si<bi> miles possit adiungere.