Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.9-14.25.1.21
Greek and Roman Historians, here 14.25.1.9-21
Not analysed yet
IX. 1 Et utinam Gallienum non esset passa res p. ! Utinam sescentos tyrannos non pertulisset! Savis militibus quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus, quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei p. ! 2 Si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei p. <corpus>. 3 Pugnatum est enim apud Moesos et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. 4 Multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, inpletae barbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae. Factus limitis barbari colonus e Gotho. 5 Nec ulla fuit regio, quae Gothum servum triumphali quodm servitio non haberet. 6 Quid boum barbarorum nostri videre maiores? Quid ovium? Quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? Hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate donavit. Pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis, qui superfuerant, Byzantinis fortiter facientibus. 8 Pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari. 9 Pugnatum in diversis regionibus et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem p.
X. 1 Et bene venit in mentem :exprimenda est sors, quae Claudio data esse perhibetur Commagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei p. divinitus constitutum. 2 Nam cum consuleret factus imperator, quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit :
3 Tu, qui nunc patrias gubernas oras
et mundum regis, arbiter deorum,
tu <vinces> veteres tuis novellis;
regnabunt etenim <tui> minores
et reges facient suos minores.
4 Item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit :
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas.
5 Item cum de posteris suis :
His ego nec metas rerum nec tempora ponam.
6 Item cum de fratre Quintillo, quem consortem habere volebat imperii, responsum est :
Ostendent terris hunc tantum fata.