Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.28-14.26.1.29
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.28-29
Not analysed yet
XX. 1 Post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. 2 Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum. 3 Itum deinde ad templum, inspecti libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, amburbnium celebratum, ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. 4 Epistula Aureliani de libris Sibyllinis. Nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum. 5 "Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. 6 Agite igitur et castimonia pontificum caeremoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. 7 Inspiciantur libri; si quae facienda fuerint, celebrentur: quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo, sed libens offero, neque enim indecorum est diis iuvantibus vincere. Sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta. 8 Si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. Est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam repperio esse quam cupio"
XXI. 1 Cum autem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est, ut Romanum paene solveretur imperium. 2 Et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. 3 Nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente tubarunt. 4 Denique nisi divina ope post inspectionem librorum sacrificiorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis inpliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. 5 Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. Incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus intermptis cruentius ea, quae mollius fuerant curanda, compescuit. 6 Interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. 7 Quid multa ? Magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium. 8 Timeri coepiunt princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. 9 His actis cum videret posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit. Nec tamen pomerio addidit eo tempore, sed postea. 10 Pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem p. locupletaverit. 11 Addidit autem Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt tributae.