Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.30-14.26.1.32
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.30-32
Not analysed yet
XXII. 1 Transactis igitur, quae saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant, contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit. 2 Multa in itinere ac magna bellorum genera confecit. Nam in Thraciis et in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabauden cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. 3 Atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine optinuit. 4 Multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libenda sunt. 5 Nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: "canem in hoc oppido non relinquam." 6 Tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta est.
XXIII. 1 Sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. 2 Nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud T[h]yanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his: "canem", inquit, "negavi in hac urbe me relicturum: canes omnes occidite." 3 Grande principis dictum, grandius militum fac[a]tam, nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur, accepit. 4 Epistula de Heraclammone: "Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. Occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi. Ego vero proditorem amare non potui et libenter tuli, quod eum milites occiderunt, neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit. 5 Solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit. Divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur."
XXIV. 1 Capta autem civitas est miro modo. Nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea clamide intus civibus, foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. 2 Taceri non debet res, quae ad famam venerabilis viri pertinet. 3 Fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum vere deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma, qua videtur, subito adstitisse atque haec Latine, ut homo pannonius intellegeret, verba dixisse: 4 "Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere." 5 Norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis. 6 Denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem redit mentem. 7 Haec et a gravibus viris conperi et in Ulpiae bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi. 8 Quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? Ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit. Quae qui velit nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti sunt. 9 Ipse autem, si vita suppetit atque ipsius viri favor vi[s]guerit, breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda sunt, omnium voce praedicentur.