Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.33-14.26.1.35
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.33-35
Not analysed yet
XXV. 1 Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus inpunitate brevi apud Dafnem certamine optinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. 2 Pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emessam magno certamine. 3 Cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. Fugata est Zenobia cum Zaba et plenissime parta victoria. 4 Recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. 5 Verum illic eam formam numinis repperit, quam in bello sibi faventem vidit. 6 Quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.
XXVI. 1 Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. Sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est. 6 Epistula ipsius extat ad Mucaporem missa, in qua de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur: 3 "Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque <non> hostium <tantum> quantum si vir a me oppugnandus esset, <adest, sed sub fem>ina (a) conscientia et timore longe deteriore. 4 Dici non potest, quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum, nulla pars muri est, quae non binis et ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. 5 Quid plura? Timet quasi femina, pugnat quasi <vir> poenam timen[te]s. Sed credo adiuturos Romanam rem p. [vir] deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt." 6 Denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam promittens, quarum exemplum indidi: 7 "Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque, quos societas tenet bellica. 8 Sponte facere debuistis id, quod meis litteris nunc iubetur. Deditionem enim praecipio inpunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam, ubi te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. 9 Gemmas, aurum, argentum,sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur."
XXVII. 1 Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam eius quoque fortuna poscebat, credo ad terrorem. Nam eius quoque epistulae exemplum indidi: 2 "Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te hoc, quod poscis, litteris petit. Virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est gerendum. 3 Deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere dignitate. 4 Nobis Persarum auxillia non desunt, quae iam speramus, pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. 5 Latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt. Quid? Si igitur illa venerit manus, quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas." 6 Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. Nam illa superior Aureliani Graeca missa est.