Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.39-14.26.1.40
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.39-40
Not analysed yet
XXXI. 1 Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile. Nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. 2 Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium. 3 Verum adeo Aurelianus, ut eras paratus, e Rhodopa revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit. 4 Crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas aetenus extitit, ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans. Cuius hoc exemplum est: 5 "Aurelianus Augustus Cerronio gladios. Iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. Mulieribus non epercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. 6 Cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? Parcendum est his, qui remanserunt. Credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis esse correctos. 7 Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi. 8 Habes trecentas auri libras <de> Zenobiae capsulis, habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum bonis, habes gemmas regias. 9 Ex his omnibus fac cohonestari templum: mihi et diis inmortalibus gratissimum feceris. Ego ad senatum scribam petens, ut mittat pontificem, qui dedicet templum." 10 Haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri.
XXXII. 1 Securior denique iterum in Europam redit atque illic omnes, qui vagabantur, hostes nota illa sua virtute contudit. 2 Interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam extitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit, 3 ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita. Nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias optineret, occidentem petit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, debitas sibi legiones optinuit. 4 Princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente, Gallis atque undique terris [victo eripe me his invicte malis] Romam iter flexit, <ut> de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet.