Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.41-14.26.1.42
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.41-42
Not analysed yet
XXXIII. 1 Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani triumphus; fuit enim speciosissimus. 2 Currus regit tres fuerunt, in his unus Odenati, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat sperans se urbem Romam cum eo visuram; quod illam non fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. 3 Fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. Quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. 4 Praecesserunt elephanti viginti,ferae mansuetae Libycae, Palestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingentapraeter captivos gentium barbararumBlemmyes, Exomitae, Arabes Eudaemomones, Indi, Bactrani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus, Gothi, Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suevi, Vandali, Germani, religatis manibus, captivi utpote. 5 Praecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui superfuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.
XXXIV. 1 Ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat: praelati sunt tituli gentium nomina continentes. 2 Inter haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. 3 Incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant. Praeferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis aminentibus proditae. 4 Iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatusetsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbantmultum pompae addiderant. 5 Denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium. 6 Sequentibus diebus datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae.