Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.45-14.26.1.47
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.45-47
Not analysed yet
XXXVII. 1 Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. Quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt hi, a quibus interemptus est. 2 Sane Mnesteus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque significant, ubi in columnis divo Aureliano statuae constitutae sunt. 3 Senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen p. R. ,qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum. 4 Imperavit annis <mensibus> sex minus paucis diebus ac rebus magnis gestis inter divos relatus est. 5 Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est, tacere non debui. Nam multi ferunt Quintillum, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium, 6 verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum; cumque contra eum convenis die vicessimo imperii sui perisse. 7 Quidquid sane scelerum fuit, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit.
XXXVIII. 1 Hoc quoque ad rem pertinere arbitror Vabalti filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. 2 Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore. Quod acerrime severissimeque conpescuit, septem tamen milibus suorum militum interemptis, ut epistola docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat: 3 "Aurelianus Augustus Ulpio patri. Quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella, quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit. Monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. 4 Hi conpressi sunt septem milibus Lembariorum et Riparensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. Unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam."
XXXIX. 1 Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. 2 Templum Solis magnificentissimum constituit. Muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant. 3 Idem quadru[m]platores ac delatores ingenti severitate persecutus est. Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel iussit. 4 Amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est [te] exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit. 5 Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus supliciis cruciatibusque puniret. 6 In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. 7 Cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque suam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. 8 Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, <quo> facilius eos posset occidere. 9 Addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis.