Latin
14.28.1.17 to 14.28.1.18
Greek and Roman Historians, here 14.28.1.17-18
Not analysed yet
XVII. 1 Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicina<e>, ad orientem iter flexit. 2 BIemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui visum stupente p. R. praebuerunt. 3 Copte<n> praeterea et Ptolomaide<m> urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. 4 ex quo tantum profecit, ut Part<h>i legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius acceptos magis timente<s> domum remisit. 5 fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse: 'miror te de omnibus, quae nostra futura sunt, tam pauca misisse. habeto interim omnia illa, quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus, quem ad modum possidere debeamus.' 6 his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolomaidem conperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindic<a>tas caesosque ad internicionem eos, qui gentibus fuerant ante terrori. XVIII. 1 Facta igitur pace cum Persis ad Thracias redit et centum milia <B>asternarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. 2 sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gipedis, Grauthungis et V[l]andulis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. 3 quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus. haec Probus cum barbaris gessit. 4 Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus. nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute[m] superavit. quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quem ad modum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret. 5 deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Brittannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. 6 ac ne requiras plura vel de Saturni<n>o vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro, pauca de [h]isdem, <ut> decet, immo ut poscit necessitas, locuturus. 7 unum sane sciendum est, quod Germani omnes cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Pro<bo> servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo <imperare>. 8 Gallis omnibus et Hispani[i]s ac Brittanni[i]s hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Alman montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite[t] conseruit[u].