Latin
14.28.1.19 to 14.28.1.20
Greek and Roman Historians, here 14.28.1.19-20
Not analysed yet
XIX. 1 Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam congiariis. 2 triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit. venationem in circo amplissimam dedi<t>, ita ut populus cunta diriperet. 3 genus autem spectaculi fuit tale: arbores valid<a>e per milites radicitus vuls<a>e conexis late longeque trabibus adfix<a>e sunt, terra deinde superiecta totusque circus ad silvae consitus speciem gratia novi[s] viroris effronduit. 4 missi deinde per omnes aditus strutiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves fer<a>e et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. 5 [a]edidit alia die in amphit<h>eatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. 6 qui omnes <e> posticis interempti sunt non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur; neque enim erat bestiarum impetus ille, qui esse [ha]e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, sagittis. 7 [s]editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri; editae centum l<e>a<e>nae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. 8 [a]edita praeterea gladiatorum paria trecenta [a] Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris. XX. 1 Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. 2 causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere. 3 his addidit dictum ei[u]s grave, si umquam eveniat, salutare rei p. ,brevi milites necessarios non futuros. 4 quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subie<ce>rat penitusque totum mundum fecerat iam Romanum? 5 'brevi, inquit, milites necessarios non habebimus.' quid est aliud dicere: Romanus iam miles erit nullus; ubique regnabit, omnia possidebi<t> mox secura res p. ,orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur <ar>atro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.