Latin
Scriptores Historiae Augustae, Probus
Greek and Roman Historians, here 14.28.1.24
Not analysed yet
XXIV. 1 Posteri Probi vel odio <vel> invidiae [vel] timore Romanam re<m p. >fugerunt et in Italia circa Veronam ac B<e>nacum et Larium atque in his regionibus larem locaverunt. 2 sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine i[e]cta esset, ita ut eius praetexta colores mutaret, aruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore, ut omnes summis honoribus fungerentur. 3 sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere, non modum. 4 Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus. et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus quam populus inhorruit; 5 metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metueba<n>t heredem. 6 Hae<c> sunt, quae de Pro<bi> {vita} cognovimus vel quae digna memoratu[i] aestimavimus. 7 nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et Proculo dicemus. 8 non enim dignum fuit, ut quadrig<a>e tyrannorum bono principi miscerentur. post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum lib<e>ris.