Latin
14.29.1.14 to 14.29.1.15
Greek and Roman Historians, here 14.29.1.14-15
Not analysed yet
XIII. 1 Hic tamen cum etiam post honores militares [cum] se inprobe, libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo p<a>ene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. 2 nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra 'ave' inquit, 'August[a]e' adIataque Iana purpurea umeros eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii. 3 non nihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. 4 hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem, in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. 5 posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. 6 Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini. veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi. XIV. 1 Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Brittannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, r<h>et[h]oris filius ut ab aliis comperi, p<a>edagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum, nihil didicit. 2 militavit primum inter ordinarios, deinde inter [a]equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis R<a>etici fuit, bibit, quantum hominum nemo. 3 de hoc Aurelianus saepe dicebat: 'non ut vivat, natus est, sed ut bibat.' quem quidem diu i<n> honore habuit causa militiae. 4 nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut <O>nes[c]imus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. 5 habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret[ur], neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica, gravaretur.