Latin
Scriptores Historiae Augustae, Firmus, Saturninus, Proculus, et Bonosus
Greek and Roman Historians, here 14.29.1.16
Not analysed yet
XV. 1 Hic idem, cum quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium idque diutius tenuit quam merebatur. 2 nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit amphoram pendere, non hominem. 3 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore[m] quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. 4 fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat, ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. 5 exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso duci nuptiarum causa {dari} iussit, quas ego inserui: 6 'Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas aput Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singula<e> acciperent, sed ut septem simul unum convi<vi>um haberent. cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt, et res p. plurimum perdit. 7 nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia, quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias c[a]elebrabis.' 8 Brevis munerum fuit: 'tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas et reliqua, quae matron<a>e conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.' 9 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire, quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his, quae didiceram, intimanda curavi. 10 supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui secuntur stilo maiore dicendi sunt.