Latin
14.3.1.5 to 14.3.1.6
Greek and Roman Historians, here 14.3.1.5-6
Not analysed yet
V. 1 Et patri, cum advixerit, religiosissime paruit. Sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit. 2 Uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit. Patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit. Circenses natalisuo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. Clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. 3 Factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus provexerat, successorem dedit fuitque ea constantia, ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. 4 Per legatos suos plurima bella gessit. nam et Brittanos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro cespiticio summotis barbaris ducto et Mauros ad pacem postulandam coegit et Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac legatos. 5 In Achaia etiam atque <apud> Aegyptum rebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit. VI. 1 Procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modum rationem factorum suorum reddere praecepit nec umquam ullo laetus est lucro, quo provincialis oppressus est. 2 Contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. 3 His, quos Hadrianus damnaverat, in senatu indulgentias petit dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum. 4 Imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit ; unde plus crevit recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea, quae occulta non erant, vendere. 5 Senatui tantum detulit imperator, quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit. 6 Patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti gratiarum actione suscepit. 7 Tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. 8 Statuam auream delatam a senatu positam suscepit. 9 M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. 10 Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit. 11 Neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit. 12 Visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens.