Latin
14.3.1.7 to 14.3.1.8
Greek and Roman Historians, here 14.3.1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omniaet omnes, quasi sua essent, curaret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt. 2 Quadruplatores extincti sunt. 3 Publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. 4 Perit et Priscianus reus affectatae tyrannidis, sed morte voluntaria. de qua coniuratione quaeri vetuit. 5 Victus Antonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, proprios aucupes, piscatores ac venatores instrueretur. 6 Balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit. 7 Salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem p. is adroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. 8 Unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit et vectigalium. 9 Patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus reipublicae donavit. 10 Species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. 11 Nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectusest et ad Campaniam dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. 12 Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere. VIII. 1 Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit. Puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit. 2 Opera eius haec extant : Romae templum Hadriani honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, pons Sublicius; 3 Fari restitutio, Caietae portus, Terracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatium aquae ductus, templa Lanuviana. 4 Multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas. 5 Hereditates eorum, qui filios habebant, repudiavit. primus constituit, ne poena causa legatum relictum maneret. 6 Successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti. 7 Nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tatius Maximus successit. 8 In cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum. 9 Sed Repentinus <fabula> famosa percussus est, quod per concubinam principis ad praefecturam venisset. 10 Usque adeo sub eo nullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia vivere illi naturae legibus non licebat. 11 Vini, olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo et gratis populo dando sedavit.