Latin
14.30.1.10 to 14.30.1.12
Greek and Roman Historians, here 14.30.1.10-12
Not analysed yet
X. 1 Haec de Caro satis esse credo. veniamus ad Numerianum. huius et iun<c>tior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia. et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam <Numerianus> sit nuncupatus, tamen necesse est, ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei p. necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit. XI. 1 Numerianus, Cari filius moratus egregi[a]e et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer public[a]e declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo. 2 versu autem talis fuisse praedicatur, ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui halieutika kunegetika et nautika scripsit qui[n]que omnibus coloribus inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem <i>amborum scriptorem, qui patris, eius gesta in litteras ret<t>ulit, [h]isdem, qu<a>e recitaverat, editis veluti radio solis obtexit. 3 huius oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae, ut illi[s] statua non quasi C<a>esari sed quasi r<h>et[h]ori decerneretur, ponenda in bibliotheca[e] Ulpia, cui suscriptum est: 'Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.' XII. 1 Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote <vigilia> confecto familiarissimum fuit, ac lectica porta<re>tur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisus est. 2 sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos, a[c] vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio, factum etiam tribunal.