Latin
14.30.1.13 to 14.30.1.17
Greek and Roman Historians, here 14.30.1.13-17
Not analysed yet
XIII. 1 et cum qu<a>ereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p. ,amantem suorum et ad omnia, quac tempus quaesiverat, temperatum, consiIii semper alti, nonnumquam tamen <ferreae> frontis, sed prudentia e<t> nimia pervicacia motus inquieti pectoris conprimentis. 2 hic cum tribunal cons<c>endisset atque Augustus esset appellatus et quaereretur, quem ad modum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori ostentans percussit, addens verbis suis: 'hic est auctor necis Numeriani.' sic Aper foeda vit<a> et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit. 3 avus meus ret<t>ulit interfuisse conti[ci]oni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, <cum Aprum> percussisse<t>: 'gloriare, Aper, Aeneae magni dextra cadis.' 4 quod ego miror de homine militari, quamvis pIurimos plane sciam militares vel Gr<a>ec[a]e vel Latin[a]e vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. 5 ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et 'lepus tute es: pulpamentum quaeris' Livii Andronici dictum est, multa alia, quae Plautus Cae<ci>liusque posuerunt. XIV. 1 Curiosum [non] puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii. --avus meus mihi ret<t>ulit ab ipso Diocletiano compertum--. 2 'cum', inquit, 'Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur in minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere [cu]rationem convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: 'Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es', ioco non serio Diocletianus respondisse fertur. 'tunc ero largus, cum fuero imperator.' 3 post quod verbum Dryas dixisse fertur: 'Diocletian[a]e, iocari noli, nam eris imperator, cum Aprum occideris.' XV. 1 Semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryad[a]e ipse ret<t>ulerat. 2 denique, ut erat altus, risit et tacuit. apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit. 3 denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit: 'ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.' 4 iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praet. ,dixisse fertur: 'tandem occidi Aprum fatalem.' 5 ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. 6 non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.