Latin
14.5.1.5 to 14.5.1.6
Greek and Roman Historians, here 14.5.1.5-6
Not analysed yet
V. 1 Et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum : "Septem convivium, nevem vero convicium;" 2 donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, 3 donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, 4 data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent. 5 Omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. 6 Hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum. 7 Post convivium lusum est tesseris usque ad lucem. 8 Et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. 9 Sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec, quam narravimus, caena monstrabit. VI. 1 Circensium tantam curam habuit, ut frequenter provincia litteras causa circensium et miserit et acceperit. 2 Denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret; 3 nam et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat; 4 cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam adadduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit. 5 In huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei velbrabia postulari. 6 In tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. 7 Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegrotavit. Quo ad eum visendum frater contendit. 8 Multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. 9 Nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apulia venabaturet apud Corinthum et Athenas inter symfonias et cantica navigabatet per singulas maritimas civitates Asiae, Pamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur.