Latin
14.5.1.7 to 14.5.1.8
Greek and Roman Historians, here 14.5.1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. Duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. 2 Partumque ipsi nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est. 3 Egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae. 4 Risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. 5 Vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. 6 Ad Eufraten tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est. 7 Efesum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. 8 Confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. 9 Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptisa senatu nominibus, quae in exercitu acceperat. 10 Fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam. Unde in eum a Syris multa sunt dicta. VIII. 1 Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem secum deferre videretur. 2 Et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse, 3 et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est. 4 Quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, pugat. 5 Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt. 6 Reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit. 7 His accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. 8 Villam praeterea extruxit in via Clodia famosissimam, in qua permultos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentia Nulla inerat reverentia, 9 et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus ineadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. 10 Habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. 11 Adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.